Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 23
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus vetustatis indicium praebet Didonis cornutae facies in numismate veteri apud Angelicum Aprosium Vintimigliam sacrorum profanorumque peritissimum, quanquam in alio argenteo nummo Romae a me viso, crines cornua non monstrent, sed fasciolae inclusi sculptorum arbitrio cernantur. Hoc crinium artificium frequentius imitabantur Romanorum altioris sortis feminae, modò cornuum figura, modo virilium cirrorum, ut in nummis Aeliae Petinae, Antoniae, Statiliae Messalinae, Crispinae, Vidiae, Helenae Gallieni, Faustae, Valeriae, Constantię, Theodorę, Sophiae, Martinae, aliarumque delinearunt Antiquarij, &inter eos Lad. ele Strada Mantuanus. Non tamen Caput solum Vnicornium sedes habenda. Nam Romano cuidam superioribus annis è naso cornu excrevisse accepi. Ex dorso quoque emersisse cornu Scaliger Pater Excere. 199. sect. 5. retulit, &de alio scribit Abent car lib. 1. Theis Tr. 6. l. 2. c. 5. cujus dorso concretum os instar cornu, non ita durum ut os naturale Forsan cartilago praevia ossium materia Quid? quod de seipso Abenzoar eodem loco narret, natum sibi super dorsum os graviter molestum. In quodam presbytero prodidit Robertus Flud l. 4. Anat. c. 8.