Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 22
Unproofread scanNot analysed yet
Hincque Corniculariorum frequens apud ICtos mentio, quos Glossa vetus Accursi jam adjutores Principis custodiae dicit, vel officiales seu accensos attributosque Decurioninibus, jam in bello militaribus Decurionibus accedentes. De prioribus Corniculariis extat Leonis priuilegium Cod. 12. §. 53. l. 1. post transactos corniculos nostram adorare purpuram volumus; quo honore perfunctis, cum iam missionem tenuerint, liberum otium damus. Vbi quid sint Corniculi me doceant luris Interpretes. Cornicularij alioquin apud eo sdem sunt, qui vel cornu in acie gestabant, vel vota in aures judicum inflabant; sed eos hoc Codicis loco accipiendos negat Annonius Nebrissensis. vinitium pliVmbram ficti Vnicornis in crinibus expressit in Didone antiquitas, quae Veneriforsan virginibus imitandi quondam exemplum dedit, Pataviusque Graecorum &Trojanorum reliquiis, ut in cornua crines torquerent, servato adhuc in novis nuptis Venetiis more.