Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 237
Unproofread scanNot analysed yet
factas coniectabam. Quam rectè Critici videant. à quo more non absunt nautae Siculi, qui cornu bubulum, quod Posso vocat, pro matula servant. Idem alibi l. 14. Ep. 52. ,de Gutture corneo: Gestavit modò fronte me juvencus. Verum Rhinocerota me putabis. nippe bibituri elevato ad nares cornu poculo Rhinocerotes quadam imitatione exprimunt. Nec ejus moris ab urbe, ut fit, migrantis ignari fuerunt coloni, &agrestes apud quos de Satyris canit Pan Calphurnii avena Eclog. 10. Tum Satyri, lasciva cohors, sibi poculae quisque Obvia corripuit. Quod sors dedit, hoc capit usus. Cantharon hic retinet. Cornu bibit alter adunco, Concavat ille manus, palmasque in pocula vertit. Ad quem locum, Nemesiano contra fidem MS nostri ascriptum, notavit Robertus Titius, per cornu buccinam exponendam, quia sorte datum affirmat vates, illud scilicet quod familiare Satyris erat. Hocne buccina? equidem ignoro, nec vestigia auctorum ulla video. De buccina pastorum ad convocandum pecus Columella lib. 4. R. R. Ad sonum bucci nae pecus septa repetere consuescat: quam cornu fuisse ex hoc loco Titius videtur divinasse. Vnde cornibus buccinare apud Dionysium Halicarnassae lib.