Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 238
Unproofread scanNot analysed yet
2 ubi de differentia Patriciorum: Quotiens patricii convocarentur à Regibus, praecones quemque suo ac paterno appellabant nomine: plebejos verò ministri quidam cornibus bubulis confertim buccinantes in concionem conciebant. Elegantiori vocis notione Evocari populus in Iure dicitur ff. Lib. 1. Tit. 15. leg. 1. de Incendiis: Erat autem familia publica circa portas &muros disposita, quae inde si opus esset evocabatur. Quod voce &cornu factum explicat Glossa Accursi marginalis, quibus illa familia vocabat homines ad extinguendum ignem. Nec mirum in bucinis incultis cornu praevaluisse, quum tibiae Phrygiorum idem ipsum non abhorruerint pastoralibus fistulis cultiores. De quibus intelligendus Ovidius Met. lib. 11. inflato Berecynthia tibia cornu. Horatius quoque Carm Lib. 1. Ode 18. cum Berecynthio Cornu tympanae. Et Ovidius lib. 3. Met. --arane tantum? Aera repulsa valent? &adunco tibia cornuIdque ad soni gravitatem augendam institutum, ut ex Athenaeo de Phrygio rhythmo, colligo: βαρὺς γὰρ οὗτος παρὰ καὶ τὸ κέρας αὐτῷ προσάπτουσι: gravis enim hic rhythmus, unde &cornu illi adaptant.