Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 239
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam exinde cornupartem tibiae, non totam fuisse, intelli gam, secus ac Polluci placuit. Quod ex Hesychio quoque animadvertit Magnus Salmasius ad cap. 5. Solini: ἔχει γὰρ ὁ ἀρότερος προσκειμενον κέρας, haber enim sinistra tibia adpositum cornu. Quidquid horum sit, buccina ex praesenti necessitate ad mustum hauriendum abuti poterant lascivi satyri, tametsi buccinam familiarem non dederit sors, sed cornu forsam bubulum in sylvis negligentius à pastoribus bene potis abiectum. Huic poculorum usui minus favens Andreas Marinus, ex nudo labiorum tactu contra venena virtutem percipi nullam ratiocinio concludit, quia non fit qualitatibus manifestis, nec occultis sein forma specifica. Non hac, quia operatur caloris ini ati beneficio, qui nec calefacit nec coquit is nisi rem sib creditam amplectatur aliquo temporis intervallo. Neque putat venenum contraria poculi qualitate infici posse, sine caloris interventu, actionem inter venenum &poculum excitantis.