Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 240-2
Unproofread scanNot analysed yet
saeculum antiquum sine pompa superbum. Illud ornamenti genus ex Pacuvio apud Festum eruo: Suspensum in laevo brachio ostendo ungulum. Et: Repugnanti ego porrò hunc vi detraxi ungulum. Vngulum autem Oscorum lingua anulum notare testis est Festus. Quo collineat &Plinius lib. 33. cap. 1. de anulis: Graeci à digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant, postea &Graeci &nostri symbolum. Isidorus quoque lib. 19. Orig. cap. 32: Inter genera anulorum sunt ungulus, Samothracius, tinius.