Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 241
Unproofread scanNot analysed yet
Qui rationem appellationis inquirit verbis sequentibus: Vngulus est gemmatus, vocatusque hoc nomine, quia sicut ungula carni: ita gemma anuli auro accingitur Arbitror ego, nisi fallit conjectura, ungulum dictum digiti illud ornamentum, vel quod rotundam cornuum figuram aemuletur, vel quod rudi adhuc saeculo ungulas seu cornua anulorum vice induerint. Vngulam enim per Cornu expresserunt veteres. Veget. l. 2. Veter. c. 56. de Vngula: donec indurescat in cornu. Et cap. 57. alternis diebus medicamentum renovabis donec cornu ungulam faciat. Vbi malè utroque loco MS Sebuci legit Corium, quum pro ungulae adapertura &exungulatione jumenti medicinae praescriptę, non corio, quod hic frustra indurescit. De ungulis Boum l. 3. c. 4. Pice liquida cum oleo vel axungia cornua ejus unQ gunguntur. Expressius M. Cato de RR. c 72. Boves ne pedes subterant, priusquam in viam quoquam ages, pice liquida cornua infima unguito. Calphurnius Eclog. 6. de Cervo. Et tornata brevi substringitur ungula cornu: Vngula, quae viridi sic exultavit in arvo.