Latin
CAP. XXXII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 246
Unproofread scanNot analysed yet
De mensura cornea cogitatio nulla, quae istis tribus cyathis &hemina major est minimum novem cyathis, ut minorem liquorum copiam majori mensura expendi praeter rationem sit. Infundibuli ejusdem meminisse debet Lib. 3. c. 47. ubi de sanguine bubulo moderatè per cornu faucibus infundendo, scribit, quod per corneam curvitatem commodius fiet à manus arbitrio temperatam. Moderatè autem infundi non posset, si ad mensuram librę injiceretur. Significantiori voce infusionis modum exprimit lib. 4. cap. 8: hęc omnia ita temperabis, ut per cornua defluant, &sextarios singulos jejunis animalibus per triduum dabis. Cap. 9. verò, ut defluant facilius, spissiora corrigit: Si liquor spissior fuerit, tantum passi addis, ut per cornu facilè possit exire, diebus plurimis ex eo per os singulos sextarios tussientibus dabis. Et eodem sensu lib. 3. c. 70 scripserat: addito jure in quo foenugraeci decoxeris tepefactum per cornu plus quam singulas heminas diebus singulis faucibus digeri: quod si spissiorem videris potionem, tantum passi addis, ut possit per cornu exire.