Latin
CAP. XXXII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 247
Unproofread scanNot analysed yet
In quorum nullo loco pro mensura librali accipi posse cornu, vel inde dubito, quod sextarius librae mensuram ex aequarit, vel parum excesserit, heminaque seu Cotyla, sive, ut Attici vocarunt, Triblyum minus liquoris ceperit quam libra seu icatarius, qui duas heminas implebat Romanis pariter &Atticis, quorum mensurandi rationem sequebantur Medici. Frustra enim quod minus per ampliora digessisset faucibus Veterinarius. Alibi vice cornuum vas ligneum adhibuit aqua faucibus infundenda, ut lib. 3. c. 3. vel 1. testatur. Nonnunquam cap. seque cannam vel perforatam fistulam inseruit, perque eam calidum oleum digessit. Magis verò ex necessitate quam decore Vir ille sine ano &pene, excrementa ciborum statis vicibus ex ore per cornu, quod secum gestabat evomuit, ut in Historiis nostris Anatomicis Rarioribus, notavimus. Iacobus Hollerius c Comp. Med. per cornu ex auribus extrahit saniem. Et ex eodem cornu fabricatum infundibulum quo naribus ad capitis expurgationem insufflabant liquores, perhibet Scribonius Largus Composit. 7: Per nares ergo purgatur iis rebus infusis per cornu, quod rhinenchites vocatur.