Latin
CAP. XXXII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 249
Unproofread scanNot analysed yet
Cum sint crura tibi simulant quae cornua Lunae, In rhytio poteras, Marce, lavare pedes. Exterius enim inflexa crura habebat cornibus similia, quae similis formae balneum exigebant in Rhytio planè accommodatum nam cornu forma in veterum monumentis Rhytium effigiatum repperit Cl. Salmasius Comm. Solini. Alii apud Martialem, in rhidio, malunt legere, ut Calderinus in Scholiis antiquis, qui rhidium explicat de vase dimensionis Geometrico, ab angusto fundo in oris latitudinem exeunte, parum ab usu nostro diverso, Alteram lectionem amplectitur Hadrianus Iunius post eundem Calderinus, arbitraturque in rhio scripsisse Auctorem, ut alluderet ad promontorium Achivorum in falcis figuram interius curvatum: quem rhium vocabant, Drepanum seu falcem lavandis pedibus idoneum.