Latin
CAP. XXXII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 248
Unproofread scanNot analysed yet
Qui modus etiam nunc Mulomedicis Neapoli placet. Ejusdemque meminit Compositione 8. sequente: Haec in unum mixta, naribus per cornu infunduntur, vel pinna longiore nares interius perfricantur. Et P. Vegetius l. 2. Vet. c. 37: Erucae unciam unam cum lacte conteres &per cornu naribus infundes. Ad sanguinis scilicet profluvium. Liquoribus enim infundendis aptum erat cornu ob curvitatem, de quibus accipiendus omnino Scribonius, quum succos hederae, betae, cyclaminisque, &mel, acetum, oleum vetus aliaque liquida per cornu solum infuderit. sicciora, ut pulveres non per cornu, sed rectum canalem exsufflabat Theodorus Priscianus Medicus antiquus lib. 1. cap. 11. Quem canalem paucis interpositis per cannulam exponit. Pennam vocat Plinius Medicus lib. 1. de Re Medica cap. 25. Et fistulam Vegetius Mulomedicus I. 2. Veter. cap. 35. Nec non Plinius idem Var lerianns cap. 26. A qua forsan aliena non fuit fistula coquorum, qua Laganum percutiebant hae movebant apud Apicium Lib. 3. Rei cul. Aliud vasorum genus narratur cornui persimile, ευτον dictum, &κέρας, inter potoria Athenaeol. 11. laudatum, quod ad machinamento rum Medicorum seriem per jocum trahit Martialis l. 2. Epigr. 35.