Latin
CAP. XXXII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 251
Unproofread scanNot analysed yet
seu de sanguisugis: Quod si stomachum vel intestinum tenuerit, calido acero per cornu infuso, necatur. Licerinus Sambuci desint haec cum praecedentibus alibi tamen idem inculcat cap. 16, ubi clysteris antecessit mentio: digeres stercoris ovis libram, &in aceti &mulsae sextario per cornu dabis. Quod quidem cornu pro mensuram hic non capiendum quum sextarius addatur. Huc alium locum volentem traho ex cap. 38. ejudem libri, de Bulimo: Quod si permanserit Bulimus, simile (vel ut Rhodius noster corrigit, similę) heminam cum sextario vini infundes, &per cornu digeres. Opponit enim huic per cornu, statim, per os digestionem. In rectum intestinum, quod fistulam habet, corneam glandem intrudit magnus Hippocrates, idque interprete Vido Vidio ut inflammatio, quę ab acer rimis medicamentis imminet, declinetur Quo forsan consilio M. A. Severinus Neapolitanorum Chiron redivivus fonticulis excavatis primam pilulam corneam imponere consvevit. Vel dolori mitigando. Cornu enim frigidius est &siccius, ut acres humores exsiccet partim &absumat, partim temperet. Ad haec Cornea fistula in vesicam immissa urinae impedimentum aliquando sustulisse se, fidem facit Hieronymus Fabricius ab Aquapendente in Operat. Chirurg. Nec minori successu Durantes Scacchius I. de subsid. Med. c. 10. cornea turunda emplastro, Omphalocele imposito, adiecta, vinculum astrinxit.