Latin
CAP. XXXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 252
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXIII. Cornuaridorum mensura. Quantum capiat ex Galeno deciditur. Lineae Vnciales. Ponderum diversitas. Nsignis autem cornuum usus in mensuris antiquorum Medicorum eluxit, quę per cornua fiebant. Erantque ferè tantum liquidorum mensurae. De aridis enim solidisque nulla apud auctores memoria, quorum pondus proprium. Olea per cornua ut plurimum dimensa, mox ejusdem generis liquores. Vegetius l. 3, Veterinariae Artis cap. 1. vel 4: Aqua hyssopi, in qua decoctum infusum, decoctumque, etiam propinatur ad cornu, h. e. ad corneam mensuram. Cap. 12. vel 15. de mullis pini? vini sextario resolutos dabis ad cornu. Cap.