Latin
CAP. XXXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 254
Unproofread scanNot analysed yet
caperet enim cornu Vncias mensurales viginti, quanquam errore communi Acronem sextario 12 Vncias pro 12 Cyathis assignasse putem, ut fecerant Calderinus &Beroaldus, adeoque à Libra non aberrasse longius. Iudicem igitur magis in mensuris excercitatum prensemus Galenum, cui cornu libram capit mensura, non pondere. Quam rem rotundis verbis Lib. 1. De comp. med. per genera cap. 13. edisserit: Nuncupatur à Romanis aequivocè ponderalis libra (λιτραι ος σαθμον) corporum solidorum, &mensuralis libra liquidorum. Quę ut multum tota urbe ex materia cornea constat. Libra autem Vncias duodecim aequabat, quas justis lineis in mensura illa cornea distinguebant, ut exponit Galenus idem eiusdem argumenti Libro Tertio: Est autem apud Romanos mensura, qua oleum metiuntur, intersecta lineis quibusdam, quae totam in duodecim partes dividunt: atque in tegra illa mensura libra ab illis dicitur, duodecima verò ejus pars Vncia. Et libro primo c. 17. Hoc avicis. Hoc pharmacum olei modicum habet, ceu ad metallicorum proportionem, si quis heminam statuat valere unciis novem Romanis, quae in cornibus consuetis libralibus descriptae sunt. Lineae istae Vnciales in exteriori lamina cornea exsculptae, non interiori, ut alibi tuberculis metallicis i nostris mensuris fieri assolet, quia, notante G. Agricola I.