Latin
CAP. XXXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 253
Unproofread scanNot analysed yet
38. si ilion fecerit, per cornu digeres &reparabitur. Digerendum autem erat vinum oleumque tepefactum. Cap. 42: omnia diligenter trita cum vino austero quatuor mensuras adiicies, &per dies singulos dabis ad cornu. Cap. 65. ad Tussim: Farinae fabae frixae sextarios ij infundis in passi sextariis iij. &in mortario diutissimè conteres, piperis triti grana triginta, sebi hircini libras iij. pariter admisces &omnia tusa et cribrata per os ad cornu per triduum dabis. Disertius mensuram intelligimus ex cap 66: facies potionem, ex quae Cornu dabis animalibus diebus septem. Quantum autem capacitate sua exceperit adeò decantatum cornu, operae pretium erit inquirere. Horatius librarum duarum mensuram statuit Lib. 2. Satyr. 2. Ac nisi mutatum, parcit defundere vinum: &Cujus odorem olei nequeas perferre (licebit Ille repatia, natales, aliosque dierum Festos albatus celebret) cornu ipse bilibri Caulibus instillat, veteris non parcus aceti. Non tamen ea vulgata erat mensura, sed fordidi Avieni, quem Satyrico stilo perstringens, notat in rancidi olei largitione adeo liberalem fuisse, ut mensura largiori ficta etiam festis Nataliciis emetiretur in acetario oleum amicis, vetusque acetum. Interpres vetus Acro per lauarios cornua hęc explicar: Sunt enim in venalibus cornua, quae olei habent quantitatem, sextarii mensura. Quod auctoritate vetustiorum caret.