Latin
DANIENIENTI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 262
Unproofread scanNot analysed yet
De cornu quoque interpretantur oleoque quo à Samuele unctus erat. Senectus imperii sui notavit extensionem ad seriem posteritatis ejusdem familiae, quam ideo exaltatam oleo recenti dicunt, quod duraturum sit oleum ad filios quo ipse inunctus fuerat, nec alia unctione opus fore. Quod quidem ex Talmudicorum conjecturis dependet, quibus filii Regum nunquam ungebantur, nisi aliquo exorto dissidio, ut inter Salomonem &Adoniam 1. Reg. 2. Ad ejusdem dominii perpetuitatem referunt quoque cornu Annae Matris Samuelis, quod in Deo exaltatum praedicatur 1. Sam. 2. 1. Vbi curiosius quaestionem moventes Talmudici in 1. Megela, quare non dixerit Anna, exaltatum est vasculum meum? ipsi respondent, Davidi Salomonique cornu unctis prolongatam esse imperii successionem, Saule verò &Iehu vasculo unctis cum vita regnum desiisse. Vnic cornu familiae stabilitatem ex mente Annaenon malè interpretabimur, nisi fortasse ad filii Sacerdotium animum converterit praesagum puerpera. Cornu hanc explicationem à Rabinis ut arbitror, hausit Cardinalis Hugo in loci hac enarratione: Saul inunctus fuit oleo lenticulae fistilis, in signum quod Regnum suum citò frangendum erat. David autem injungitur oleo cornu, quia regnum ejus duraturum erat in aeternum. Quam cornuum perpetuitatem ad Ducale Venetorum cornu applicat Petrus Remerus Hispanus cap. 18.