Latin
DANIENIENTI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 263
Unproofread scanNot analysed yet
De Venetia eviterna, ut aeternum imperii fluxum Vrbi augustissimae auguretur. Captabant in omen Magni Muscoviae Duces, quando pro Imperii sui sceptro Vnicornu elegerunt, quod occupata nuperis Poloniae bellis Mosca Vrbe strenuo Viro Alexandro Sboros &in praedam cum media Coronae parte cessit Cujus relationis testem advoco Iosephum ac Aromatariis Medicae Artis &omnis literaturę peritia notissimum, qui id Venetiis oculis usurpavit. In cornubus alioquin oleum ferebatur, sed accensum, Lucernarum vice apuel apud Romanos Graecosque in familiari usu tractum. Testis Plautus in Amph. Act. 1. sc. 1. Vulcanum in cornu conclusum geris. Et Plinius lib. 11. cap. 37: Apud nos in laminias secta translucent, atque etiam lumen inclusum latius fundunt. Probatque Lucretius, Lib. 2. IONI Praeterea lumen per cornum transit. Cujus vice vesicam quibusdam fuisse canit Martialis lib. 14. Epig. 62. Cornea si non sum, nunquid sum fusciore aut me iii Vesicam contra qui venit esse putat?