Latin
TOLIMM
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 269
Unproofread scanNot analysed yet
unde eo temperamento ad eius usum accedendum, ut vel sudorem moventia vel ventrem necessaria copula misceantur: vel certè sine Vulcani opera pręparetur, ut in nostris fit Officinis, modumque describit Iosephus Donzellus amicus noster in An tidotario Neapolitano. Nec inelegans est hęc ratio, quae Io. Zvolfero Viro peritissimo arridet: Conficiendum instrumentum, duobus tribusve foraminulis in fundo pervium, &à latere in collum capitelli vesicae patens Quod Cornu Cervini frustulis debito tempore interempti impleatur. Mox ne quid vaporis exspiret superius claudatur simulque collo vesicę capitelli applicetur.