Latin
TOLIMM
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 270
Unproofread scanNot analysed yet
Vesicam autem aqua implebis cum certae notae herba quae ex usu futura putabitur, vel sanè loco vulgarium Cardui benedicti, aut Absinthii cineres addes, ut citius calcinetur cornu &candorem acquirat. Hoc pacto duabus tribusve diebus a vapore calido tenerescat. Exque eo Confectionem opiatam, admixtis aliis pro curandorum morborum varietate, Belgas quosdam seplasiarios componere monuit me Vir candidus Abrahamus Hertogh. Quodsi quintam essentiam hujus Cornu propinare malueris, eam in Myrothecio Spag. l. 1. c. 29. Petr. Io. Fabri propositam invenies. nis CAP. XXXVI. Ebur an Cornu dicendum. Ejus usus, &dignignitas varia ex vert. probatur. Tullio lux: deque ebore Cautio. Ecundum ab hoc Ebur succenturiatas Monoceroti operas praestat merito, ut videtur, suo, quod &nomen Cornuum imitetur, &operationis gloriam velut aequalem trahat. Cornu nomen à Iuba Philosopho antiquo impetraverat sine aliorum consensu, ut memoriae reliquit Plinius lib. 8. c. 3. istis verbis: Praedam ipsi in se expetendam, sciunt solam esse in armis suis, quae luba cornua appellat, Herodotus tanto antiquior, &consuetudo melius, dentes. Conjectura lubae duplici fulcro sustentatur. nam dentibus idem qui cornibus usus ad tutelam datus suique defensionem, ut Apro eadem quoque propemodum materia, teste Aristotele lib. 3. de Hist. C. 9. unde etiam tanta figurae similitudine junguntur; ut non rarò pro Vnicornu dentes ferarum supponantur quos ejusdem virtutis umbra obduxit. Cornu quoque appellare amat Martialis lib. 1. Ep. 73. Dentata sibi videtur Aegle, Emtis ossibus Indicoque cornu. ATOT Magna equidem Eboris omni