Latin
CAP. XXXVII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 280
Unproofread scanNot analysed yet
&diss. uidere est, &uxori Lothi Sodomis egrediunti idem contigisse sacrae paginę tradiderunt. quod per insitum salem procurasse edicti uindicem B. Augustinus diuinauit. Idem saeculo nostro in Barbaria prope Tripolim euenit, ubi certo irae diuinae argumento ciuitas quędam non ignobilis subitanea mutatione in saxeam duritiem conuersa, ex qua puerum petrificatum ad Card. Richelten quidam detulit, lignumque ex eadem urbe petrificatum in Musaeo To. Fr. Habelae Ordinis Hierosolymitani Vicecancellarii Melitae conspeximus. Idem brutorum fatum in partes eorum grassatur, quae occupat. Conchyliorum crustatorumque infinita genera ex montibus Vicentinis effodiuntur in lapidis duritiem firmata, quorum egregiam supellectilem apud Io. Dominicum Salam, Gymnasii Patavini Theoricum summum, &nostrum in Praxi ducem, heu quondam, videre licuit. Idemque in Siculo Calabroque itinere frequentius invenimus. Quo spectant serpentum integra gyrataque; corpora, qua linguas, quà oculos, dorsumque Melitae in petram conversa. De quibus in mea de Glossopetris Dissertatione sententiam tuli. Osuaidus Crollius Praef. Lib. de signaturis, in Moravia tribus leucis Brunna non longe à territorio Abbatis Obrovicensis, sub altissima rupe duorum inuisitatae magnitudinis animalium ossa una cum duobus junioribus effossa observavit in lapi dem temporis spiramento longiori mutata.