Latin
CAP. XXXVII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 281
Unproofread scanNot analysed yet
Viderunt in dentibus ossibusque idem Plinius &Gesnerus; nec aliud magis in Musaeo Aldrovandi Bononiensi &Magni Ducis Florentino Pisanoque frequentia admirandum. Cornu Cervinum saxeum ramosum nodosumque in Musaeo F. Calceolarii Veronae inter reliqua Naturae miracula delineavit eorundem descriptor Federicus Cerutus Sect. 3. planè ad Boetti mentem, quae etiam arboribus in eo favet quod cum animalibus in pari discrimine vocentur. Ligna enim arboresve complures eandem aleam subiisse Ferrantes Imperatus lib. 24. Nat. Hist. demonstrat, nobisque &in patria, &exteris locis non semel obvium fuit. Duobus autem modis in lapidem concrescunt, si credimus auctoribus, vel uiolentia ignis, quę quae, dum principia lique fecit in novam forma unat, uel aquae glutino, quibus terrestris crassiorque materia tribuitur. Ignem enim terram in lateres excoquere, &aquae frigus excludendo subtiliora reliquum arctius constringere. Sed remotiores hae causae, propinquę rationem vix sustinent. quam assequutos se putarunt Spagyrici sale suo communi concretionis opifice. Verum pressius ad ueritatem C. Bartholinus, Pater sempiterno desiderio lugendus L. de Corp. perf. mixtis Inan. cap. 10.