Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 38
Unproofread scanNot analysed yet
Superficiem cranii quae tangunt, manu partim, partim ferro demetantur. Maitha is Bergomas puellae Mediolanensis corniculum quum serra frustra saepius resecasset, recrescente alio, vimanum radicitus avulsit, feminamque pristino decori restituit. Ferri vsum qui uis viderit, quem ignis sequitur necessitas. Quippe apud Caprolum, ex radice abscisso cornu sanguis tam copiosè effluxit, ut cauterium actuale applicare necessum fuerit. Quod quum apud Zacutum l. 2. Obs. 179. neglexerit quidam, mirum non sit elapsis sex mensibus du rius cornu, crassius &aculeis acutissimis septum denuo surrexisse. Id artificii solita prudentia in moniali post sectionem adhibuit Veslingius, quumque chalcanthi spiritu prohibere non posset quin denuo radiculę pullula rent, admoto igne subito &dolorem compescuit &reliquias penitus eradicavit, ut pręter cicatricem amplius advertamus nihil. Quòd si duplex hoc remedii genus subterfugiant delicatiores, ignitam serram levi manu per partem eminentem inducerem, vel sine ferri horrendo aspectu ignem per fomitem filorum accenderem, quo gummata, verrucas, &scirrhosos tumores persanatos apud Severinum conspexi. Continuata demum cranio cornua palliare praestat, quam audaciori conatu ferro vitam resecare. Et haec de morbis.