Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum quare cornuum eminentias perfectissimo homini provida natura inviderit, non una ratio occurrit. Primò enim &ingenio &arte ad occurrentium injuriarum vim depellendam instructus cornubus in tutelam non indiguit. Tantoque minus humanae speciei conveniunt, quanto majori &impedimento &deformitate turparent. Pressius tamen ex materiae defectu pro homine pugnabimus. Cornuum enim terrena materia, &corpulenta ab Aristotele l. 3. de Part. c. 2. inducitur, qua grandiora abundant animalia Homo autem divinioris originis subtili spirituum mixtura corporis crassitiem vel uincit vel temperat, &copiam, si qua sit, in dentes absumit, quorum cum cornibus, ex Aristotelis placito l. 3. de Hist. c. 9. eadem materia. Hunc optimo jure duplici ratione impugnat Minadous l. 1. Exter. Turpit. c. 12. quia diversa utriusque sit substantiae conditio nec dentium defectus in cornibus compensetur. Promoveo Minadei inceptum, quia cornua nec partes sint, ut dentes, nec vero nutritio nis modo augentur. Vnde quod ex dentibus desumpsi argumentum, pilis verius applicatur. tur. Tandem cornuum concretionem &cranii densitas impedit, &venarum capitis exililitas. Illa quidem fuligines transmittit, sed nec crassiores, nec in cumulum glomeratos, haec verò ob angustos ductus copiosius effun di materiam crassam non sinit. Ex quibus cornutorum hominum exsurgit differentia, &cornuum ratio. Vel enim faeculenta materia abundant &frigidiori, vel cranium tenuius deductum vel rarior dentium compages crassioris excrementi plusculum ad caput transmittit. Enimverò quod tradit Philosophus l. 3. Part. c. 2.