Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 43
Unproofread scanNot analysed yet
Quod opus formae arbitror à prępraevio calore ex parte quam cornu texerat eductae. Rationem generationis cornuum optimè explicavit. Ingrasitas, cui licet de juncturis solum sit sermo, inde tamen de reliquis cor nibus fiet judicium. Hęc autem ejus sunt verba Lib. de Tum mihi pag. 336: Sunt instar cornuum in summo acutiores, quia tenuiores seu minus crassae partes ad superiora magis elevantur, nec ea parsadeo multum nutritur, in basi verò latiores, quia crassiores partes sub sident, &nutritur viciniori. Summa verò extremitas deficiente eousque humoris penetratione gracilescit, magisque tamen interea durescit, ac ferè in lapidem convertitur, ob sicci tatem quoque quasi convulsionem quandam passa recurvatur. CAP. VI. Impropria vnicornua. Cornuum durities. Cornus. Cornorum. Vnicornuorum. Vod Capitis quasdam prominentias Insecta &Volatilia à majoribus, nomnis similitudine, pro cornibus sibi apud Autores adaptarint, magna factum ingeniorum libertate arbitror. Cornuum enim proprietas in duritie certa consistit, quam in inferioribus viuentium generibus frustra exspectamus. Dura quippe cornu assimilarunt Vette vett.