Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 44
Unproofread scanNot analysed yet
quanquam obscena mente, ut apud Qvid. abiis Et tumidum cornu durius inguenerat. Et Cael. Aurel. lib. 5. c. 9. Chron. tentionem autem fuisse veretri nimiam ut cornu putaretur. Vt inde etiam cornu fortitudinem compararint antiqui sapientes. Etsicca quaeque eodem nomine insigniuerunt. Apud Catullum Car. 23. At qui corpora sicciora cornu, Aut si quid magis aridum est, habetis. Deest ipsis quoque finis cujus gratia protruduntur, quem ob imperfectam cornuum structuram non assequuntur. Gerunt enim, teste Aristozele Lib. 3. de Part. Anim. cap. 2. ,quae animal pariunt, cornua ad vim aut inferendam aut depellendam: quod nulli ex caeteris, quae cornua habere dicuntur, contingit: nullum enim utitur cornibus, vel ad convincendum vel ad defendendum, quae virium sunt officia. Additur ex eodem Lib. 2. de Hist Ancap. 1. alia ratio, quod bisulca magna ex parte per naturam esse debeant quae cornua gerunt, qualia nec volatilia sunt nec reptilia. Quid quod soli quadrupedum generi cornua arctet Magnus Naturae auctor Plinius Lib. 11. cap. 37. cujus hoc oraculum: Cornua quidem multis &aquatilium &marinorum &serpentium variis data sunt modis: sed quę jure cornua intelligantur quadrupedum tantum generi. Vnde omnino ad institutum hoc Aristoteles Lib. 2. de Historia: Quae cornuta sunt, eadem omnino quadrupeda esse certum est; nisi quod per translationem cornu habere dicatur: quemadmodum Aegyptij de colubris Thebanis perhibent, quasi aliquid illis veluti vestigium cornus extuberet. Placuit hic Interpreti Theodoro Gazae masculo genere &significatu cornu efferre ex antiquo more, quem notavit Priscianus Lib. 6. Grammatices, sequunturque melioris notae Scriptores, Lucanus Lib. 7. Pharsal.