Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 47
Unproofread scanNot analysed yet
Accuratius hic lectoribus sisto, ut id ad viuum ex ipso cranio quod in Musaeo suo servat, delineatum mihi misit idem VVormius, cui à mercatoribus Danicis ex India Orientali reversis hoc cranium oblatum fuit. Apparere autem monet illud quod Cornu vocamus propriè cornu non esse, sed molliorem apophysin quandam in cornu formam à natura effictam. Rostrum singularis est elegantiae &coloribus variegatum, luteo, albicante, purpureo &nigro spectabile, magnitudine insigne, utpote quod pedem Romanum longitudine at tingit, latitudine Vncias quinque.