Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 48
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus fusiorem descriptionem ex Historia VVormiani Musaei instructissimi ipse brevi hauriet Lector. An haec illa avis Rhinoceros sit, quae in ipso volatu occisa dicitur, quum Turcam navali praelio superabant Christiani divinandi libertas cuivis sit. Eam verò his coloribus depingit Iohannes Ionstonus Thaumat. Class. seata cap. 25. : Caput duorum propemodum dodrantum cirris ornatum nigris, altis, deorsum spectantibus. Rostrum propemodum dodrantes longum, recuruum, instar arcus cujuspiam. Cornu è fronte enascitur, &supinae rostri parti adhaeret magnae molis, nam prope frontem palmum unum latum est. Cornutarum avium exempla vix alia leguntur, nisi quae gallorum castratorum aetas suppeditat in capite subinde cornu, vel huic quid similimum protrudens. Gallos Vnicornes &bicornes Patavij vidimus &Venetiis, etiam ut ferebatur cornutis parentibus editos, à quibus tamen fallaciae non aberat suspicio. Solent enim frequenter mulierculae nostrates &veteratores alii calcaria gallorum radicitus euulsa in radices cristarum scarificatas ligatura inserere, donec cornu instar coalescant. Quę imago quaedam villicae insitionis &curtorum reparationis dici potest. Genus hoc spectaculi splendida D.