Latin
58
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 58
Unproofread scanNot analysed yet
Hac enim à reliquis repentibus di stinguitur cornu molle ad reliqui corpusculi flacciditatem gerentibus, illo verò ab univer sa Cornutorum familia discrepat, quae in fronte inimicitias has gerit, ut in erecto quovis probat Ennius. Rectè enim Natura in aliis per cornu capita distinxit, quia imbecillima pars hac qualicumque tutela indiget, quod perspicacior ingenio Aristoteles advertit lib. 3. de Part. cap. 2: Rectè capiti cornua mandavit, nec, ut Aesopi Momus vitio dat, quod taurus non in armis cornua gerat, unde ferire vehementius possit, sed capite corporis parte imbecillima. non enim ingenio perspicaci ille Momus haec deprehendit. Vt enim si in alia quavis parte cornua haberentur, frustra ponderi essent, nulla in re utilia, multa etiam officia impedirent. Addit ex commoditate aliud argumentum Philosophus: quam careant manibus, &nec pedibus imis affixa gerere possint neque genibus (flexus enim impediretur) capite gerant necesse est, quem admodum à Natuta constitutum est, quin etiam ad caeteras corporis motiones, ita maximè geri sine ullo impedimento possunt.