Latin
59
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 59
Unproofread scanNot analysed yet
Quaecunque autem de pedibus &genubus dicuntur de, canda debent quoque explicari, quae ad cor nu gerendum minus apta censetur, quia à capite remotior certos ictus non vibrat. De Insectis tamen flexile quaqua versum corpus pro arbitrio totum moventibus imbecillior fortassis foret Aristotelis ratio. Figuram Vnicornis Erucae infra exhibebo, in qua omisit Columna variam ordinatamque macularum diversarum seriem per internodia conspicuam, ut harum Erucarum frequentior in horto suo spectator Carolus Avantius Rhodiginus Medicae rei &Naturae Doctissimus monuit, quam ideo post Columnam auctius expressi. Cornu ad anum in Insecto relegatum à Natura ea potissimum de causa imaginor, quod caput aliis munimentis tectum &tutum cornuum ope non indigeat, suique defensionem ore duro tentet unde excrementi crassioris superfluam vim non pro auxilio ad caput sed pro expurgatione corpusculi ad ani extre mas partes amandavit, quae recipiendo cornu sua magnitudine, ut in icone apparet, donatae, pondus hoc facilius sustinent.