Latin
60
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 60
Unproofread scanNot analysed yet
Oneri quidem videntur esse, &animalis motum impedire, sed id data opera molita est Natura ut velocitatis modum hoc pacto temperaret iis, quibus motus celeritas minus necessaria, quadrupedibus contra ad anteriora congessit duriorem cornuum substantiam, ut necessarium cursum velut inclinato pondere promoveret. Monocerotes verò Viperas &aspides pauci attigerunt quod vix oculos curiosorum sub ierint. Viperarum tamen Vnicornium duplex genus investigavi, Rhinocerotis pariter &Monocerotis. Rhinocerotes noctis colore formidandas, quas Mamelikias sive regias vulgus Aegyptium nuncupat, teterrimo veneno praeditas apud circumforaneos Cahiri aliquoties conspexit Ioannes Veslingius, quibus Cleopatram usam fuisse memorabant. Earum unam argenteis purpureisque maculis insignem inter icones rariorum plantarum Illustrissimi Nicolai Contareni Senatoris Veneti &Moecenatis Literatorum summi expressam vidi, in quo evidentisensu ex naribus cornu, Rhinocerotis in speciem, exit. Ejus, &Bucampis, hic typus. In media fronte quae cornu gerunt unicum, ad Monocerotes reduxi.