Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 83
Unproofread scanNot analysed yet
proprietatem miremur, de Oryge tradunt communi consensu scriptores, vertentis anni statas vices percipere, &signis quibusdam, tristitia nempe, clamore &sternutamento, mortalibus prodere instantis syrii ortum. Plinius Lib. 2. c. 40. Orygem appellat Aegyptus feram, quam in ejus exortu (sc. caniculae) contrastare &contueri tradit, ac velunti adorare cum sternuerit. Idem de suis capris seu Orygibus jactant Libyę populi apud Plutarchum de Solertia Ani al. Libyes Aegyptios derident de Oryge fabulantes tanquam vocem emittente illa die qua oritur astrum, quod illi σῶθι, nos verò canem &syrium vocamus. Illorum enim capras omnes quando surgit cum Sole astrum, constanter illuc conversas aspicere Orientem versus, &signum hoc periodi firmissimum esse maximeque Mathematicis regulis consentiens. Intus Soliuita linus Polphistor cap. 32. eandem divinandi temporis vim &aliis tribuit animantibus docetque ordinem assequendi coelorum recursum: Aegyptium, inquit, limitem, qua ad Diacecaumenen tendit, incolunt populi, qui momentum quo reparari mundum ad motus ferunt annuos, hoc studio deprehendunt.