Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 84
Unproofread scanNot analysed yet
Eligitur sacer lucus, in quo conseptant animalia diversissimi generis. Ea, ubi ad statum modum coelestis pervenit disciplina, sensus suos significationibus produnt quibus possunt: alia ululant, alia mugiunt, quaedam stridunt, quaedam rudiunt, nonnulla simul confugiunt ad volutabra. Hoc argumentum illis est magistrum ad indicium temporis deprehendendi. Disciplinae coelestis status modus apud Aegyptios Oriente syrio recurrebat, quo anni sui initium auspicabantur &ἔτους ἀρχὴν, teste Porphyrio, quam cum mundi exordio inchoaverant pari aevo. In quo ab Hebraeis, Graecis, Romanisque singulari discrimine differebant, qui omnes ferè à Martio mense anni principium inchoant, Hebrei quidem in memoriam solutae captivitatis Aegyptiacae pro anni initio Nisan celebrabant, nostro Martio respondentem, sed à creationis principio difforentem, quod Mense Thisri vel Septembri olim solenniter pro recurrentis annuae circumvolutionis exordio sacraverant, quos pressis vestigiis sequuti sunt Graeci &Romani, (nostroque aeuo Veneti,) donec in lani favorem &Februi Mar tio mense duo alii à Numa, teste Livio l. 1. &Aurelio Victore, praeponerentur.