Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 86
Unproofread scanNot analysed yet
Oriuntur verò Hydri caput, Lepus, &Procvon; Caniculaeque pars prima. Eadem syrii ferè in Aegypto est nativitas, quum exiguo discrimine è sphaera sua Romam Alexandriamque Aegypti distinguat. Differentia enim utriusque loci unius tantum est horulae cum minutis 29. vel si ex Veronensi situ, Patria, ut fertur Plinii, fiat conputus, minutis augetur viginti, quorum certè in coelis nullum momentum. Arabes pari vicinitatis jure annorum suorum in caput pau lò ante canis exortum constituunt, xv nempè Iulii, in memoriam fugae Vahometis ex Mecca natali urbe quae in Annum Christi 622 circiter incidebat, perpetuae apud eos aerae terminus, quam Hegiram à fugiendo dicunt, primus, ut ex Astronomicis Libris Vuhammedis Alsergani, &Th mae Erpenii ad Iosephi historiam Notis, non obscurè elicitur.