Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 87
Unproofread scanNot analysed yet
Accuratum autem caniculae hujus momentum, in anni renati certitudinem, prodidisse apud Aegyptios Oryx aliaque animalia divinandi aliqua indole praedita, feruntur à Plinio, Solino, Plutarcho, non quod ipsi ex necessario coelestis orbis statu Syriae ortum ignorarint, quum Astrorum Scientia ante alios semper emicuerint ob genii fatalis ductum ad coelos ex loci commoditate tractum, quum stellae semper omnes clarè cernantur, ut notant Livinus Plato in Epinomid. Diodorus Siculus Lib. 1. Bibliot. hist. nec coeli aspectum liberum ullae nubeculae aut pluviae intercipiant, nec longis observationibus exstructae Ptolemaei Regis illorum Tabulę quicquam Aegyptiis latere siverint. Verum id artificii existimo usos fuisse plebejae sortis homines &agricolas quibus operosior speculatio non esset operae vel peritiores, in justi puncti certius testimonium, quod Plutarchi quoque judicio firmatur. Caeterum obscurioribus tenebris involuta res, quo instinctu temporis novi varietatem assequutus sit Oryx? Expedietur dubium ex Caniculae Orientis vi mafesta. Nam ut Plinius auctor est Lib. 2. c. 40. caniculae exortu accendi Solis vapores quis ignorat? cujus sideris effectus amplissimi in terra sentiuntur. Pervent maria exoriente eo, fluctuant in cellis vina, moventur stagna Et alibi l. 9. c. 16. Fluviatilium silurus caniculae exortu sideratur, &alias fulgure sopitur.