Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 89
Unproofread scanNot analysed yet
Et si ex superstitione veterum addere aliquid libuerit, veritatem resurgentis caniculae signis dictis, sternutamento novo, conciliare potuit; ita enim sternutamentum subinde interpretabantur antiqui, narrante Alberto Magno lib. 1. de An c. 8. De quibus amplius hic addam nihil, quia ea diligentiori cura Anatomiae meae Paganae dedicarim, in si quod sub doctorum dubitatione versetur quare cum sternui Oryx adorare Orientem caniculam videatur apud Plinium? Ad morem respexisse veterum ingeniosi putant, quo salutati ipsis salutem sternuentibus precabantur, illud ζεῦ σῶσον sibi acclamantes. Simili enim joco salsè Proclum naso longiori dota um irridet Poeta Graecus, quod Deorum opem implorare non potuerit ob ejus longitudinem sonitum sternutantis excipientem: Οὐ δύναται τοῦ χειρὶ πρόκλος τὺν ρῖν ἀπομύσσειν. Τῆς ῥινὸς γὰρ ἔχει τὸν χέρα μεκροτέρυν. Ουδὲ λέγει, ζεῦ σωσον, ἐὰν πραρῇ οὐ γὰρ ἄκυσι Τῆς ρινὸς, πολὺ γὰρ τῆς ἀκοῆς ἀπέχειIurarem tamen nihil tale voluisse Plinium, quùm non sibi sed orienti Syrio assurgat Oryx. Adorare autem sternutans videbatur ob nutantis gestum, quo surgentem caniculam anni communis auspicem quodam laetitiae sensu veluti salutans excepit. Ec erius significationis flexu hoc loci capienda adoratio, pro salutatione amica advenis forte occurrentibus debita, quae levi capitis corporisque inflexione etiam nunc apud Orientales populos persistit. Nec nouum pro salutatione adorationem substitutam usu apud alios frequenti, &ipsum Plinium lib. 28. c. 2. ubi salutatium Romanorum singularem gestum exponit: In adorando dexteram ad osculum referimus, totumque corpus circumagimus. Apuleius Lib. 2.