Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 88
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc &in mari Cyprino accidere putant: &alioquin totum mare sentit exortum ejus sideris, quod maximè in Bosphoro apparet. Algae enim &pisces superferuntur ab imo versa omnia. Manilius l. 5. Astronom. Exoriturque canis, latratque canicula flammans, Et rabit igne suoVnde Insana canicula apud Interpretem Per sii, quod sub ortu eius multi aegrotent. Quos Syrii effectus sentiere &Oryges corporis temperie ex calido &humido mixta, facilè à levi caloris excessu mutabiles dissoluta humorum copia &sanguine ebullitione fervefacto. Cujus quoque caloris soboles est sternutamentum Orygis, certum Syri praesentis indicium a Plinio supra propositum, &laudatum Photio in Excerpsis ex Vita Isidori: OOρυξ τὸ ζῶον πταρνύμενος ἀνατέλλειν διασημαίνει τὴν Σῶθιν: Oryx fera sternutans, oriri significat caniculam. Quod duplici accipiendum ratione, vel enim ortum Syrium ex causa demonstrasse vel ex certitudinis signo. Ex calidioris Syrii influxu humores cerebri liquefasti irritataeque ejusdem membranae, aucta quoque virtute expellente necessariò sternuit Oryx humidioris, ut dictum, temperamenti.