Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 92
Unproofread scanNot analysed yet
Illetis in Indico mari frequentissimum unico cornu spectabilem ex Ludovico Romano refert Io. Renodaeus lib. 3. Mat. Med. c. 24. quod tamen in illo non reperias. Nec quis sit Illeris ille Monoceros expiscari licuit. Quod si eius generis aliquis visus Romano fuerit, à Septentrionalibus, qui circa Groenlandiam Serenissimo Danorum Regi subiectam stabulantur, paruo differre discrimine censuit judicio praestans VVormius. Quid si Monoceros ille sit, quem ex Indis Orientalibus tanta precii fama advexerunt Batavi saeculi huius initio, cujus descriptionem à Carolo Clusio Lib. 6. Exotic. c. 27. desumam: Piscem alium Monocerotem Batavi ex Orientali India Anno 1601 reduces attulerunt, quem Mercator tanti aestimavit, ut nisi ingenti precio redimi non posse putaret. Ab extimo ore usque ad caudae pinnas paulo longior erat tribus unciis, medio corpore paulo plus uncia latus, à summo capite, ubi supra oculos cornu eminebat, ad infimam alvi partem, quae etiam in parvum aculeum desinebat, sescunciam latius; corio fusci coloris &scabro totum corpus tectum erat; os praeterea habebat prominulum, angustum, semunciam longum, binis osseis denticulis munitum, qui in denos superne secti videbantur, inferne verò in pauciores, nisi ii fuerint abrupti.