Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 93
Unproofread scanNot analysed yet
Oculos, qui eruri fuerant, satis magnos habuisse videbatur; supra quos in capite corniculum gracile eminebat quadrangulare, pene unciam longum, decem spinulis instar hamusculorum deorsum spectantibus, binis lateribus armatum, à quo ad spinnam, quae à medio dorso continua ad caudam usque porgebatur, interstitium erat vncialis longitudinis, depressum instar sulci cujusdam. In quem corniculum, dum natat, inclinare videtur. Ex mari Erythraeo alium nostra memoria aperuit piscem μονοκέρατον, quem inter alia coelo Italo rara ex Aegypto paucis retrò annis attulit Cosius Nigronius Vir bonae fidei &curiosus, ut ex appicta figura agnoscet mecum ingenuus censorquae magistere ui Sceleton piscis huius sed grandioris apud Thobiam Aldinum Romae accuratius consideravi, magnitudine eximium sine squamis tamen, nisi quod prope caudam duo utrinque squamarum indices duriusculos &acutos habeat, capite exiguo, oculis grandioribus, ore angusto, dentes acutos praeferente, anno superiori ex Oriente apportatum Alium in Musaeo Ferrantis Imperati Neapoli lustravimus, cui Monocerotis titulus inscriptus quantitate priori imparem.