Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 97
Unproofread scanNot analysed yet
Ex ossea quadam adhaerente particula cranium frontemve divinavit, &cornu veritatem; sed illam mandibulae inferiorisve cranii portionem fuisse omnino persuadeor, cui non cornu, sed dentes affiguntur. Dentem autem verum esse, non Cornu, qui ex Groenlandia locisque Borealibus in Europae varias parres disseminatus fuit, Vnicornis mentito nomine, plura sunt rationum invictarum momenta quae evincant. Nulli tamen hactenus in mentem venerunt, nec ipsum animal dentatum ab ullo sub pennae ductum memini vocatum. Solus aevo nostro fatorum benevolentia reservatus D. D. Olaus VVorm Regius Daniae Professor Naturaeque omnis &Antiquitatum Borealium instaurator, cui eo nomine &posterioris debebunt &praesentis sęculi erectiores mentes, &anteriorum temporum credula industria invidebit, quod fictis Vnicornu vultibus detractis, &dentem vario argumentorum apparatu demonstrarit, &primus belluae aggressus sit Anatomiam. Cujus in hac Naturae obscuritate Dissertationem eruditionis plenam &clari luminis, hic duxi apponendam, quam Corollarii loco in solenni Disputatione A. 1638, quo de Cornu illo Groenlandico inter mercatores Hafnienses orta erat controversia, velut aequissimus arbiter publicè interposuit.