Latin
ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 98
Unproofread scanNot analysed yet
ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO CORNV MONOCEROTIS VENDITATVR, VERVM SIT VNICORNV? Lla intelligimus oßa quae figura recta, oblonga, tereti, inferiori parte crassiora, paulatim in mucronem gracilescunt, levibus canaliculis seu striis ab infima parte quae capiti juncta fuere cava, longitudine quandoque septem, quandoque plurium pedum, pro ratione magnitudinis non admodum ponderosae sunt. Cujus generis illud quod Serenissimo Regi nostro ex Islandia, ut audio, allatum; item illa quae ex Groenlandia nuper Mercatores nostri attulerunt. Tale ad fanum S. Dionysii, prope Lutetiam ostentatur.