Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA X. De Miltoni scripto judicium. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
INstar beneficii fuit, quod Miltonum Salmasio adjunxeris. Si quid judico, nihil olim tam dispar fuit in armis Glauci et Diomedis. Pugnat Salmasius fortioribus telis, omniumque seculorum consensum ad partes vocat. Alter vero obsistit, qua potest, circumit, discurrit, mutat in cornu pugnam, ut copias instruat provehendis turbidis consiliis pares. Ubi necessaria desunt argumenta, cavillis rem agit et, ut affectus suos ulciscatur, Salmasium modo Grammaticum, modo ardelionem vocat. Temporum nostrorum summa est infelicitas, quod ejusmodi scribendi materiam suggerat. Calamis hactenus res acta est, aliter brevi argumentum istud tractabunt hinc Scoti, illinc Angli, cum res ad manus atque mucrones devenerit. Optarem Anglos eodem successu pugnare, quo scripsit Miltonus, ut tandem temeritatis suae poenas luerent. Vertat se Miltonus in omnes, quot potest, formas, nullis undis tantam gentis suae labem eluet. Habet quidem speciosa subinde nomina, semper tamen velut funebre velum cadaver tegunt. Me vero, mi Affinis, vicissim habebis debendi reum, quod ejusmodi novis scriptis ex intervallo me recrees. Invideo vobis tantam librorum supellectilem, quorum Hafnia hisce Comitiis, confluentibus undique bibliopolis, praeter solitum fuit ferax. Sed aetas mea eo est in flexu, accedente longâ, qua tabesco, aegritudine, ut has epulas aliis cogar relinquere. Vale, affinis suavissime, meoquc nomine Socerum, conjugem et filiolam officiose saluta. Arhusii 6. Julii 1651. Semper Tuus Jacobus Matthias D.