Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA IX. De variis apud S. Clementem mundis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
DUlcissimae tuae literae, Vir Excellentissime et Experientissime, quas superiore autumno ad me scripsisti, tandem aliquando recte ad me sunt perlatae, cum non parvo intervallo in vestra urbe detentae essent. Satis vero ex iis intellexi amoris istius in me tui, quem praesenti mihi haud obscure ostendisti, constantiam: cui etiam nihil vereor, ne decesserit quidquam ex eo tempore, quo tuas literas scripsisti. Quod tuam de Cygno Diatriben literis junxisti, id quoque pergratum mihi est, et eo nomine ago tibi gratias. …meae, quas ipse ad Te misi, nullam partem merentur earum laudum, quas Tu illis tribuis in tuis literis. Neque eo nunc ad te mitto alias quasdam, quod putem dignas esse, quibus legendis quicquam tribuas temporis, sed ut modo demonstrem tibi, qualibus studiis, quamvis non satis feliciter, hoc in loco occupari soleam. Cl. Vossii judicium de S. Clemente pronunciavi equidem paulo iniquius mihi esse visum. Neque enim sustinui credere, Clementem tam fuisse absurdum, ut plures tales mundos, qualis iste est, cujus partem singuli premimus, somniaret existere. Putavi autem ita habendum omnino esse, Clementem …intellexisse magnas unius mundi partes, quae alii mundi queant videri. Sic omnino mentem Clementis cepit Origenes …lib. secundo. Deinde nec aliis Veterum magnas istas mundi partes fuisse incognitas plane, a Lipsio credidi, Grotio atque aliis non inepte demonstratum esse. Sed Tu, Vir Excellentissime, alium sensum videri tibi S. Clementis verbis subesse, haud obscure significasti: quem et infelici huic ingenio perspectum esse credis. Vellem igitur, te mentem tuam paulo plenius exposuisse mihi super Clementis verbis. Nam adhuc quidem nullâ conjecturâ eam ex literis tuis mihi licuit assequi. Peto autem abs te, ubi aliquid ad me literarum mittendum putaveris, de isto argumento me doceas amplius. Quid de Rep. Literariâ juvandâ nunc cogites, Vir Excellentissime, cogniturum me aliquando spero vel ex tuis literis, vel saltem isto, qui hasce literas ad te perfert, interprete. Anatomiam tuam credo ad umbilicum jam perductam esse in Bataviâ. Certum tamen de eo cogniturum me spero, ut et de quibusdam aliis, cum Welschius, cui hasce do perferendas, ad nos redierit. Langius, antequam istinc abiit, promisit mihi, se literas aliquando ad me missurum, et de conditione suâ perscripturum. Nihil dum autem literarum ego accepi. Si te non latet, ubi nunc gentium degat, …,quaque conditione utatur, quaeso te ejus ne me expertem sinas. Cl. Salmasium, …,fama est in Suecis adhuc esse et conflictari illic morbo quodam. Servet nobis Deus inprimis istum Virum amplius incolumem. In nostrâ Germaniâ acres Theologorum pugnas nondum desiisse, crebris rumoribus credo ad vos perferri. …. An vero …semper, ipsi viderint. Longum Vale, Vir excellentissime, et me sic, ut eoepisti, perge amare. Rostochii III. Kal. Junias, Anno MDCLI. Tuae Excell. sincerus cultor M. Johan. Vorstius.