Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XIX. Cur lacteas in hepate Pecquetus non annotarit? FRIDERICO ARNISAEO
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.19
Unproofread scanNot analysed yet
NOn est, quod multis dubites, cur Te amem et multis aliis in amore praeferam. Meretur magna Tua indoles, meretur ingenium magnum, meretur eruditio magna, ut de parentis fama meritisque nihil dicam, quae pro alienis habes, qui magnus fores, quanquam magnum Patrem non habuisses; meretur denique amicitia, quam minus fucatam experior, ut et mihi de amico et patriae de cive magno gratulari debeam. Non dubito, quin de repetenda patria quamprimum cogites, ut reapse experiaris, quantos amicos habeas Tibi tuisque rebus prorsus addictos. Gaudeo, quod Pecqueti inventum per me vobis innotuerit. Dignum est Medicorum observatione, et Philosophorum, qui pro suo Aristotele sensim illud …inclamabunt. Necdum tamen hepar possum deserere, quanquam cordi ex parte faveam inventis his Lacteis Thoracicis. Forsan divisum imperium cum Jove Caesar habet, et pro sanguine conficiendo pro tanta familia duo coqui rerum suarum satagunt, si quidem ad hepar quoque lacteae Asellianae pertingunt. Pecquetus negat et praeterit. Omnibus tamen hactenus visae sunt. An umbram pro Junone? Monstravi non semel, et adhuc pro iis pugno, quanquam animus vacillare coeperit. Non ausim tamen antiquos limites movere, quamdiu supererunt pro hepate suppetiae. Mihi multa nova animo obversantur, et, nisi valde fallor, brevi novum vasorum genus propalabo, de quo nihil publice adhuc audeo proferre ante, quam plurimis experimentis confirmaverim cogitationes. Ut eapropter justam causam habere potuerit Pecquetus, lacteas prope Hepar inficiandi. Quae enim ibidem apparent, non lacteae sunt, sed aqueae, talesque jam aliquoties observavi, nec prope hepar tantum, sed et alibi in artubus, quae tandem in novum fluvium erumpent. Distrahor tamen, et mihi non satisfacio. Interea Lacteas Thoracicas notas jam illustrabo, multa pro Hepate moliturus, ne, si aliter in posterum res pro illo ceciderint, novaque vasa illi inimica emerserint, mihi vel inconstantiae vel temeritatis culpa imputetur. Nubes oriuntur, in pulviam uberem desiturae, et campum Anatomicum irrigaturae. Tandem serenitatem inde expectabimus a veritatis fautoribus, quos ad hoc spectaculum invitabo. Inter quos incomparabilem Conringium aestimo, quem tanti facio, ut pluris neminem. Tu quoque, mi Arnisaee, Aristotelis tui fata solare, et me ama. Hafniae prid. Cal. Maji 1652. T. Thomas Bartholinus.