Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XX. De Regina Christina. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
NOndum licuit mihi multis negotiis obruto in hoc adventu ad Te scribere. Ut primum occasionem nanciscor, hac epistola Tibi gratias ago immortales pro tot acceptis a Te gratiis. Velim etiam agas gratias tuis Cognatis, qui tam humaniter me exceperunt, eosque meo nomine plurimum salutes. Expecto Tractatus duos a Domino Fuiren de aquae potu copioso ab assumpto medicamento solutivo. Gaudet Regina de omni doctrinae genere, maxime de medico, in quo est versatissima. Retuli ipsi, quantum artem illam promoveas, sedulitate, experimentis et ratione. Vellet inter Suecos esse, qui eodem veritatis et gloriae desiderio tenerentur. Acceptissimus fui in hac aula, jamque nota est mihi Reginae munificentia, nec non Eminentissimi Comitis de la Garde, sed nullos hucusque vidi Medicos, praeter Dominum Vulden Batavum; caeteri latent, ignoro an metu an odio. Ego vero fero pacem, si absint canam mihi et Reginae, quae est instar omnium nec non quotquot sunt literatorum. Illa est fama multo major, nec illius vim ingenii hac epistola valeam exprimere. Vale Anatomicorum lumen et me redama, qui sum Tuus ad omnia paratissimus P. Bourdelot. Holmiae 15. Mart. 1652.