Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XXXVI. De Receptaculo Lacteo in Homine. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.36
Unproofread scanNot analysed yet
INcepit sectionem anatomicam Clarissimus van Horn, diversa omnino ab illa, quam sub tua institutione videram, methodo, a dorsi enim musculis initium demonstrationis capiens proxime ad artus, postremoque ad ventres perrexit, nec quid significatu dignum tota fere anatome suppeditabat, praeterquam, quod chyli receptaculum, quod in brutis semper comparet, in homine inter glandulas, a tua Claritate inventas, Professor van Horn nobis monstraverit (monstrasse dico, Suecus enim ille, Amicus meus satis familiaris, primum in illud curiosa manu inquisivit, felicique studio invenit.) Erat autem illud magnitudine articuli majoris digiti, primoque die manifestissime comparuit, sequenti autem ne Lynceis quidem oculis apparuisset, ab ipso tamen Sueco, qui praecedente die locum curiose observaverat, tunc iterum detegebatur, immisso nempe siphone, quo lac primo Receptaculo, deinde ductui communicavit. Cum proximo internuntio, si Deo placuerit, totam descriptionem cum accurata delineatione transmittam. Erat praeterea musculi cucullaris insignis magnitudo, quamvis in homine minus religioso. In usu musculis assignando a tua Claritate dissentiebat D. van Horn: 1°. circa musculos serratos posticos, quos noluit dilatationi thoracis, ob parvitatem, inservire, sed tantum musculis sacrolumbo, et splenio pro ligamentis esse, 2°. musculo mastoidi partes caput movendi negavit, sed tantum firmitudinis ergo datos dixit, ut erectum servarent caput idemque ei praestarent, quod rudentes malo in navi. Musculum serratum anticum duabus superioribus thoracis costis incumbentem quoque vidimus. Ecce nihil praeterea haec nobis novi anatome peperit. Opuscula Riolani, quamvis de iis quotidie inquiram, nondum tamen habere potui. Tua autem, una cum Pecqueti et Sueci istius, ultimam jam Typographi manum evaserunt, tuo nomini a correctore inscripta, quae heri cum filio Consulis Otthoniani, Christiano Johanni Köllebrun, tuae Claritati transmisi. Professor van Horn mira aviditate specimen Anatomiae vestrae Augustae exspectat. Uxor D. Sperlingii die 26. Januarii ad plures abiit. Plura in aliud tempus differo, tuae Claritati felicia quaevis aeternum optans. Vale, magne Vir, meque, ut soles, ama. Dabam Lugduni Batavorum 2. Februarii 1654. Tui studiosissimus W. Worm Olai F.