Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XXXVII. De Receptaculo Lacteo Responsio. WILHELMO WORMIO Leidam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.37
Unproofread scanNot analysed yet
TUas recte non ita pridem, cum icone Receptaculi lactei in homine inventi, accepi. Pro utraque gratias ago, et unicum in votis habebo, ut in officio et amore tecum paria faciam. Elegans lactearum nostrarum augmentum perplacet. Et utinam his aliisque augmentis inclarescere magis vellent nonnulli, quam obtrectatione famae alterius et inventi. Si recte conjicio, in icone transmissa et a Cl. Rudbeckio delineata videtur Lymphaticus quidam esse ramus, qui a receptaculo lacteo ad inferiora descendit, litera p. significatus, per quem aqua receptaculo ab inferioribus infunditur, lacteus enim esse nequit, quia nec usum haberet, nec eo usque progrederetur. Quicquid sit, laudem diligentiae author meretur. Mitto tibi centurias duas Historiarum anatomicarum nuperrime editas, quas aequi bonique pro candore tuo consules. Misissem et reliquis Lycaei vestri Doctoribus, si Jansonio commodum fuisset. Adjunxi Bogdani Apologiam, quam me inscio et conscripsit et edidit rogavitque, ut tibi cum salute transmitterem. Ego certe nunquam ne verbulo respondissem, satur enim jam famae sperno contentiones, et sufficere mihi credo mentem recti consciam. Praeterea non magnopere laborandum duco, quis hujus vel illius inventi autor sit prior; sat est inventum esse, et ad publicam utilitatem conferre posse. Riolani autem opusculum avidius exspecto, in cujus judicio plus apud eruditos formidinis. Hisce vale, amicissime Wormi, et meo nomine saluta, quos salutare consuevisti, et, si iconem receptaculi inventor mihi transmisit, et illum salvere jubebis cum prompta officiorum oblatione. Hafniae 10. Martii St. V. 1654. T. T. Thomas Bartholinus.