Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XXXVIII. De Vitrioli minera. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.38
Unproofread scanNot analysed yet
HAfniam vestram Regiam delatas meas manu menteque amica exceptas, exspectatissimae Tuae omnique suaviores Ambrosia internuntiae indicant. Gratulor mihi de faustissimo sidere, et symbolismo tam amico, Fatis vota secundantibus. Regero hasce, si non scriptionis dignitate, gratiarum actione tamen gravidas, quod, posthabitis indefessis lucubrationibus et negotiis, hoc otii amico concesseris, imo re ipsa pronum mentis affectum contestatum volueris; neque enim levi pendo transmissam sub nomine Vitrioli mineram, quam cum examini subjecissem, nescio qua singulari me affecerit voluptate, spemque haud levem fecerit insignis cujusdam, tum in re medica, tum in aliis, inde redundaturi beneficii. Ignosce, Vir Clarissime, ubi pro genii mei modulo exquisitius forsan et curiosius, quam deceret, in locum ejus natalitium, inventorem, et tempus inquiram, a a quo innotuit; examini ne subjecta sit metallurgico an philosophico? ejusque an copia comparari possit, et alia, quae forsan occurrunt scitu necessaria. Sine strepitu et sub Harpocratico silentio haec resciscere aveo; ingenuam meam postmodum hac de minera mentem et jamdum factam experientiam repromitto. De Collegio Naturae-Curiosorum en schediasma, cui nomen nondum dedi meum ob praegnantes satis rationes, quas ubi dilutas videro, pro virili hanc provinciam coadornare haud gravabor. Exposuissem easdem, nisi mallem exactissimum, Vir Excellentissime, hac in re adjectum calculum, et …. Nundinas nostras Francofurtanas hac vice invisere et in medica inquirere non licuit. Cl. Michelii, Professoris Lipsiensis, opus Hermeticum quam primum prelum subire audiero, aut exemplar ejus nactus fuero, comparabo et, si cupis, transmittam: Quantum audio, erit pharetra omnigeno sagittarum medicarum genere refertissima, et virum hunc addecens labor. Quid Anatomica Tua? Nec enim dubito, quin hiemale hocce tempus Cum Zephyro, primisque Rosis et hirundine prima Nomine Tuo digna suggerat. Perge in stadio hocce, Vir Celeberrime, athletice, et fausto pede perage. Lapidum, terrarum, aut qualiumcunque fossilium, collectanea procurabo Tuos in usus, Ego totus in examen minerarum incumbam, quanquam de mutatione loci jamdum solicitus sim; tum quod heic locorum rara sit Praxis, tum quod ab eo tempore, quo Illustrissimus meus Ernestus Hassiae Landgrafius Pontificiam amplexus …,id indies experiamur, quod olim etiam notissimum, Apostatam osorem sui ordinis. De quibus alias. Hisce Vale, Amicorum Fautorumque Ocelle Clarissime, meque ulteriori benivolentiae Tuae aura frui permittito. Rapt. St. Goar. ad Rhenum. Palmarum 1654. Tuus totus ex animo Janus David Wilhelmi D.