Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA LIII. De Unicornu usu et utendi modo. ALBERTO KYPERO Leidam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.53
Unproofread scanNot analysed yet
INstitutiones Tuae Medicae, quibus et publicum et me beasti, omne punctum ferunt. Neque enim trita via incedis, nec Tyrones magnis veterum somniorum ambagibus circumducis, sed recta per recentiorum observationum compendia optatum terminum monstras. Dici non potest, quantum Tuae industriae debeant observationes nostrae, a Te laudatae et ad usum medicum applicatae, pretiumque laborum sat magum videor mihi reportasse, quod Tibi placuerit ad illorum normam Institutiones Medicas exigere. Viliora sunt reliqua nostra, quam ut ullo illorum desiderio tenearis. Unicornu frustum, quod expetis, libenter mitto, et plura offero, si jusseris, nec repetam pro eo quidquam pretii. Accepi quam plura frusta ab Amplissimo Affine Henrico Mullero, quum naves illius ex Grönlandia non ita pridem rediissent. Inde enim in Europam advehitur, et ausim dicere, omnia, quae passim ostentantur magnoque pretio aestimantur, ex Grönlandia advenisse. Adeo frequens apud Grönlandos est hoc Unicornu, ut loco ferri, quo carent, et ligni, in jaculis suis ad balenas capiendas utantur. Ita balaenae ad proprii generis exitium arma ministrant; balaenae enim est dens, qui unicus ex maxilla, quam vidi, prominet, quemque cornu esse crediderunt hactenus omnes. In Grönlandia ad usus domesticos tantum adhibetur, et ad varia utensilia. Nos vero in febribus salutari eventu pulverem ad mediae drachmae pondus in quocunque vehiculo liquido exhibemus, magna enim vi sudores prolicit febremque jugulat, quod grassante febre maligna et in tertiana quoque experti sumus. In aliis quoque affectibus, quos per sudores solvere expedit, pari felicitate cornu hujus, seu verius dentis, raspati subtilissimeque triti pulvisculus offertur. Si plures virtutes mihi innotuerint, ea promptitudine Tibi perscribam, quam et virtus tua, et amicitia nostra postulat. Plura in praesenti non permittunt onerosi fasces Academici, quos tamen brevi aliis traditurus sum. Interea vale, et me amare perge. Hafniae 14. Junii 1655. T. T. Thomas Bartholinus.