Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA LIV. De semita ad mammas. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. JOANNES PECQUETUS
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.54
Unproofread scanNot analysed yet
DIu est, Vir Clarissime, quod libellus omni ad viam instructus commeatu secundos ad te, cui dicatus est, ventos expectat. Injecere moras fratris tui ad Patinum nostrum literae, quae ut reditus in Galliam propositum continent, ita transitus Lutetiâ spem faciebant suavissimam. Jusseram volumini opperiretur tanti fidem patroni, et tutissimam amicarum sarcinarum societatem, ipseque impensius collaetabar meum jam crastinum in Occitaniam discessum comperendinari: sed hactenus frustra, quod cum summo dolore dico, speratus est: nullae literae proximum significant. Utinam tam optata licuisset frui praesentia! in fratre te amplecti, te alloqui, et quibus possem sincerae amicitiae officiis prosequi revertentem. Sors invidet; imo (ut Christianum agam) Divinae providentiae non sinit adoranda consuetudo, quae pleno nunquam vel plane defaecato cyatho sitim mortalium explet. Quocirca nihil amplius cunctandum duxi, sed, quam ocyssime fieri posset, te mei amoris facere certiorem. Cura, precor, ut valeas et utilem mundo sanitatem serva; tam illustri enim peritiae miraculo Anatomen nobilitasti, ut nihil jam existimem, quod, etsi absconditum, in lucem erui nequeat, si novaculam strinxeris, aut sagacissimos oculos affixeris scrutinio. Perge ergo qua coepisti indagine, ac laudabili mecum studio ad detegendam prorsus ad mammas semitam, cui quidem incumbo penitus, allabora. Lutetiae Parisiorum Eidibus Decembris Anno R. S. 1654.