Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA LXI. De MS. Ovidii et Claudiani. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. NICOLAUS
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.61
Unproofread scanNot analysed yet
FRetus ea benevolentia, qua omnino singulari me semper es complexus, hasce ad te exarandas duxi. Annus jam ferme exactus est, cum noster Rhodius per literas monuit, habere se paratum Liceti de Cometis librum Serenissimae Suecorum Reginae ab auctore destinatum, quem populari cuidam suo mox in Dan am profecturo traditurus esset ad me perferendum. Postea cundem librum ad me missum significavit: quem tamen ego hactenus non vidi. Si latorem nosti, fac quaeso fugitivus codex aut ad me veniat, aut apud te servetur, dum ipse adsim. Existimo enim fore, ut Regis expeditio, quam aestate proxima in Germaniam moliturus dicitur, copiam mihi faciat ad paternos lares excurrendi. Obiit enim senex noster: ut necessitas mihi incumbat curandae rei familiaris. Bibliothecam ejus auctione publica distrahendam fore opinor post menses quatuor aut quinque. Illustrissimum Sefeldium a Lundio codices manuscriptos multos emisse audio, inter quos Ovidii et Claudiani nonnulla extent. quid sit rei, si potes, des operam peto, ut cognoscam. Fiducia enim utendorum exemplarium erectus illorum iter per Daniam molirer, Lubecam alioquin recta navigaturus, aut Gottenburgo in Hollandiam. Plurimum hoc officio me demereberis. Regiae clientelae jampridem me subduxi, cum Respublica nostra Residentis in hac aula sui provinciam mihi detulerit. Viros Eximios, fratres tuos, Bangium, Langium et Beringium, caeteros mei studiosos, officiosissime saluto. Vale, Vir Celeberrime, mihique, quod facis, favere perge. Dabam Holmiae. prid. Non. Majas. 1655.